Puslapio vaizdai
PDF
„ePub“

What bearing has the speech of Camillus, from which this passage is taken, on the political movements of Livy's own time?

2 Explain briefly :

ibi, iam urgentibus Romanam urbem fatis, legati contra ius gentium arma capiunt.

IVa. TACITUS, Annals, Book I.

1. Translate:

(a) Noctem minacem et in scelus erupturam fors lenivit: nam luna claro repente caelo visa languescere. id miles rationis ignarus omen praesentium accepit, suis laboribus defectionem sideris adsimulans, prospereque cessura qua pergerent, si fulgor et claritudo deae redderetur. igitur aeris sono, tubarum cor nuumque concentu strepere: prout splendidior obscuriorve, laetari aut maerere; et postquam ortae nubes offecere visui creditumque conditam tenebris, ut sunt mobiles ad superstitionem perculsae semel mentes, sibi aeternum laborem portendi, sua facinora aversari deos lamentantur.

ac ne

(b) Inmotum adversus eos sermones fixumque Tiberio fuit non omittere caput rerum neque se remque publicam in casum dare. multa quippe et diversa angebant: validior per Germaniam exercitus, propior apud Pannoniam; ille Galliarum opibus subnixus, hic Italiae inminens: quos igitur anteferret? postpositi contumelia incenderentur. at per filios pariter adiri maiestate salva, cui maior e longinquo reverentia. simul adulescentibus excusatum quaedam ad patrem reicere, resistentisque Germanico aut Druso posse a se mitigari vel infringi: quod aliud subsidium, si imperatorem sprevissent?

2. Translate and explain clearly the following passages :— (a) tum primum e campo comitia ad patres translata sunt. (b) fuere etiam qui legatam a divo Augusto pecuniam reposcerent, faustis in Germanicum omnibus.

maiestatis redderentur, exercendas leges esse respondit.

(d) de modo lucaris et adversus lasciviam fautorum multa decernuntur.

3. "sine ira et studio." Is the picture of Tiberius, drawn by Tacitus in this book, a fair one?

IVb. TACITUS, Annals, Book II. [For Final Honours only].

1. Translate:

ac primo placidum aequor mille navium remis strepere aut velis inpelli: mox atro nubium globo effusa grando, simul variis undique procellis incerti fluctus prospectum adimere, regimen inpedire; milesque pavidus et casuum maris ignarus dum turbat nautas vel intempestive iuvat, officia prudentium corrumpebat. omne dehinc caelum et mare omne in austrum cessit, qui umidis Germaniae terris, profundis amnibus, immenso nubium tractu validus et rigore vicini septentrionis horridior rapuit disiecitque naves in aperta Oceani aut insulas saxis abruptis vel per occulta vada infestas. quibus paulum aegreque vitatis, postquam mutabat aestus eodemque quo ventus ferebat, non adhaerere ancoris, non exhaurire inrumpentis undas poterant: equi, iumenta, sarcinae, etiam arma praecipitantur, quo levarentur alvei, manantes per latera et fluctu superurgente.

2. Translate and explain briefly the following passage:Corpus antequam cremaretur nudatum in foro Antiochensium, qui locus sepulturae destinabatur, praetuleritne veneficii signa, parum constitit.

LATIN.

PRELIMINARY HONOURS.

Authors II.

I. A. CICERO, Pro Sestio.

1. Translate:

Huius autem otiosae dignitatis haec fundamenta sunt, haec membra, quae tuenda principibus et vel capitis periculo defendenda sunt; religiones, auspicia, potestates magistratuum, senatus auctoritas, leges, mos maiorum, iudicia, iuris dictio, fides, provinciae, socii, imperii laus, res militaris, aerarium. Harum rerum tot atque tantarum esse defensorem et patronum magni animi est, magni ingenii magnaeque constantiae. Etenim in tanto civium numero magna multitudo est eorum, qui aut propter metum poenae peccatorum suorum conscii novos motus conversionesque rei publicae quaerant, aut qui propter insitum quendam animi furorem discordiis civium ac seditione pascantur, aut qui propter implicationem rei familiaris communi incendio malint quam suo deflagrare.

2. Write brief notes on

(a) Quid hoc homine facias?

(b) "Oderint dum metuant."

3. In what connexion is Cato (Uticensis) introduced into this speech, and what does Cicero say of him?

B. CICERO, De Officiis, Book III.

1. Translate:

Itaque lex ipsa naturae, quae utilitatem hominum conservat et continet, decernet profecto, ut ab homine inerti atque inutili ad sapientem, bonum, fortem virum transferantur res ad vivendum necessariae, qui si occiderit, multum de communi utilitate detraxerit-modo hoc ita faciat, ut ne ipse de se bene existimans seseque diligens hanc causam habeat ad iniuriam. Ita semper officio fungetur utilitati consulens hominum et ei, quam saepe

commemoro, humanae societati. Nam quod ad Phalarim attinet, perfacile iudicium est. Nulla est enim societas nobis cum tyrannis, et potius summa distractio est, neque est contra naturam spoliare eum, si possis, quem est honestum necare, atque hoc omne genus pestiferum atque impium ex hominum communitate exterminandum est. Etenim ut membra quaedam amputantur, si et ipsa sanguine et tamquam spiritu carere coeperunt, et nocent reliquis partibus corporis, sic ista in figura hominis feritas et inmanitas beluae a communi tamquam humanitatis corpore inmanitas beluae a communi tamquam humanitatis corpore segreganda est. Huius generis quaestiones sunt omnes eae, in quibus ex tempore officium exquiritur.

What historical event is alluded to in the latter part of the above passage?

2. Translate and explain briefly the meaning of :

(a) At dares hanc vim M. Crasso, ut digitorum percussione heres posset scriptus esse, qui re vera non esset heres, in foro, mihi crede, saltaret.

(b) Hinc ille Gyges inducitur a Platone.

II. A. VERGIL, Georgics, Book I.

1. Translate:

Multa adeo gelida melius se nocte dedere,
Aut cum sole novo terras irrorat Eous.
Nocte leves melius stipulae, nocte arida prata
Tondentur, noctes lentus non deficit umor.
Et quidam seros hiberni ad luminis ignes
Pervigilat, ferroque faces inspicat acuto;
Interea longum cantu solata laborem
Arguto coniunx percurrit pectine telas,
Aut dulcis musti Volcano decoquit umorem
Et foliis undam trepidi despumat aheni.
At rubicunda Ceres medio succiditur aestu,
Et medio tostas aestu terit area fruges.
Nudus ara, sere nudus; hiemps ignava colono.
Frigoribus parto agricolae plerumque fruuntur,
Mutuaque inter se laeti convivia curant.
Invitat genialis hiemps curasque resolvit,
Ceu pressae cum iam portum tetigere carinae
Puppibus et laeti nautae imposuere coronas.

« AnkstesnisTęsti »