Puslapio vaizdai
PDF
„ePub“

'Nullane de tantis gregibus tibi digna videtur?
Sit formosa decens dives fecunda, vetustos
porticibus disponat avos, intactior omni
crinibus effusis bellum dirimente Sabina,
rara avis in terris nigroque simillima cycno;
quis feret uxorem cui constant omnia? malo,
malo Venusinam quam te, Cornelia, mater
Gracchorum, si cum magnis virtutibus adfers
grande supercilium et numeras in dote triumphos.
tolle tuum, precor, Hannibalem victuinque Syphacem
in castris et cum tota Carthagine migra.

[ocr errors]

parce, precor, Paean et tu, dea, pone sagittas,

nil pueri faciunt, ipsam configite matrem,'
Amphion clamat, sed Paean contrahit arcum.
extulit ergo greges natorum ipsumque parentem,
dum sibi nobilior Latonae gente videtur
atque eadem scrofa Niobe fecundior alba.

Juv., Sat. VI, 161ff.

LATIN HONOURS.

PRELIMINARY AND FINAL.

I PLAUTUS, Captivi.

1. Translate:

Authors I.

(a) TY. Eugepae: Thalem talento non emam Milesium: Nam ]pol[ ad sapientiam huius nimius nugator fuit.

Vt facete orationem ad seruitutem contulit.

HE. Quo de genere gnatust illi Philocrates? PH. Polyplusio, Quod genus illist unum pollens atque honoratissumum.

HE. Quid ipsus hic? quo honorest illi? PH. Summo atque ab summis uiris.

HE. Tum igitur ei quom in Aleis est gratia tanta, ut praedicas, Quid diuitiae, suntne opimae? PH. Vnde excoquat sebum

senex.

HE. Quid pater? uiuitne? PH. Viuom, quom inde abimus,

liquimus:

Nunc uiuatne necne, id Orcum scire oportet scilicet.

TY. Salua res est: philosophatur quoque iam, non mendax

modost.

(b) ER. Tum piscatores, qui praehibent populo piscis foetidos,

Qui aduehuntur quadrupedanti crucianti cantherio,
Quorum odos subbasilicanos omnis abigit in forum:
Eis ego ora uerberabo surpiculis piscariis,

Vt sciant, alieno naso quam exhibeant molestiam.
Tum lanii autem, qui concinnant liberis orbas ouis,
Qui locant caedundos agnos et dupla agninam danunt,
Qui petroni nomen indunt uerueci sectario:
Eum ego si in uia petronem puplica conspexero,
Et petronem et dominum reddam mortalis miserrumos.
HE. Eugepae: edictiones aedilicias hic quidem habet.

2. Give English equivalents for the expressions::-Hoc age. Bene ambula. Mihi certum est. Malum! Vide sis.

3. Who is the central 'character' of the Captivi? Describe briefly his part in the story.

II. HORACE, Epistles, Book I.

1. Translate:

(a) Nos numerus sumus et fruges consumere nati, sponsi Penelopae, nebulones, Alcinoique

in cute curanda plus aequo operata iuventus, cui pulchrum fuit in medios dormire dies et ad strepitum citharae cessatum ducere curam. † Vt iugulent hominem, surgunt de nocte latrones; ut te ipsum serves, non expergisceris? Atqui si noles sanus, curres hydropicus; et ni posces ante diem librum cum lumine, si non intendes animum studiis et rebus honestis, invidia vel amore vigil torquebere. Nam cur quae laedunt oculum festinas demere; si quid est animum, differs curandi tempus in annum? Discuss the reading of this passage.

(b) Miramur, si Democriti pecus edit agellos

cultaque, dum peregre est animus sine corpore velox,
cum tu inter scabiem tantam et contagia lucri

nil parvum sapias et adhuc sublimia cures:

quae mare compescant causae; quid temperet annum;
stellae sponte sua iussaene vagentur et errent;
quid premat obscurum lunae, quid proferat orbem;
quid velit et possit rerum concordia discors;
Empedocles an Stertinium deliret acumen.

Verum seu piscis seu porrum et caepe trucidas,
utere Pompeio Grospho.

Explain briefly the last two lines of the above passage.

2. Explain from the context or otherwise the following passages, which need not be translated:

frustis et pomis viduas venentur avaras

excipiantque senes quos in vivaria mittant. (Ep. I). (b) Me pinguem et nitidum bene curata cute vises, cum ridere voles Epicuri de grege porcum. (Ep. IV). (c) vir bonus et sapiens audebit dicere: 'Pentheu, rector Thebarum, quid me perferre patique

indignum coges?'

(Ep. XVI).

3. Compare Horace and Vergil in their attitude to Nature and country life.

ΟΥ,

Briefly discuss the literary character of the Epistles, with special reference to the element of satire in them.

III. LIVY, Book V.

1. Translate:

Maiores nostri, convenae pastoresque, cum in his locis nihil praeter silvas paludesque esset, novam urbem tam brevi aedificarunt; nos Capitolio atque arce incolumi, stantibus templis deorum aedificare incensa piget? et quod singuli facturi fuimus, si aedes nostrae deflagrassent, hoc in publico incendio universi recusamus facere? quid tandem? si fraude, si casu Veis incendium ortum sit, ventoque, ut fieri potest, diffusa flamma magnam partem urbis absumat, Fidenas inde aut Gabios aliamve quam urbem quaesituri sumus, quo transmigremus? adeo nihil tenet solum patriae nec haec terra, quam matrem appellamus, sed in superficie tignisque caritas nobis patriae pendet? equidem fatebor vobis, etsi minus iniuriae vestrae meaeque calamitatis meminisse iuvat: cum abessem, quotienscumque patria in mentem veniret, haec omnia occurrebant, colles campique et Tiberis et adsueta oculis regio et hoc caelum, sub quo natus educatusque essem; quae vos, Quirites, nunc moveant potius caritate sua, ut maneatis in sede vestra, quam postea, cum reliqueritis eam, macerent desiderio.

« AnkstesnisTęsti »