Puslapio vaizdai
PDF
„ePub“

ingenium maxime omnium rerum effe liberum, ac tum feliciffime expandi, fi poetis expatiari licet, ac uberiori dramatum gaudere materia. Quocirca quæ de unitatibus iftis critici auctore Ariftotele ftatuerunt, ad veterum poetarum confuetudinem, potius quam ad ipfam dramatis naturam quadrare moftravimus; et proinde argumentum legitimo locupletius, ac confiliorum varietates judicio rite temperatam, perfæpe fummæ laudi dari, utpote divitis venæ, uberrimique ingenii adjutricem.

Aliam porro longe eam effe docui veram naturæ fcientiam, cui præcipue danda eft opera poetis, ab ea quæ in hifce unitatibus religiofe fervandis verfatur; imo ita aliam, ut eandem etfi non refpuit, certe non requirat. In iis enim poetices veluti interioris et reconditæ arcana continentur, quæ ad to Gavμasov quod vocant, ad imagines omnigenas, ad mores graphice effingendos, ad animos nimirum aut excitandos aut fedandos, atque voluptatem eliciendam spectant; quibus omnibus fi diligenter poeta attenderit, nullus profecto æquus rerum æftimator vel de tempore, vel loco, vel actione laborabit. Parvæ est folertiæ, et quotidianæ, omnia ad то пgɛñòν theatrale (ut ita loquar) componere, atque id tantum agere, ut non difpliceat; delectatione admodum ac admiratione afficere, animifque eorum, qui audiunt quodammodo imperare, præftantis eft ingenii,

ingenii, vigentisque; leges fcilicet quafdam regulafque non tam pro incuria negligentis, quam pro amplitudine fua, ac ubertate contemnentis.

Quid, quod iftam matériæ tenuitatem tantopere fimplicitatis nomine prædicatam, rectius interdum paupertatem appellari ftatuimus, chorumque antiquum (cui tamen partes dramati fatis, ut temporibus illis, dignas delegatas fuiffe concedimus) non magis fuiffe interpellationibus fuis aut fabulæ ornamento, aut auditoribus ufui, quam opportuno ipfi poetæ fubfidio.-Hæc autem omnia non eo confilio dicebam, ut leges Ariftotelicas refcinderem prorfus, irritafque facerem, fed ut excellentiffimi ingenii gratia remitterem; vel fi licentia poetica hac ex parte vitio cuidam danda fit, (nihil enim verba moror) ut faltem venustatis, fplendoris, et magnificentiæ caufa peccare liceret. Etenim aliam effe oftendimus argumenti dramatici diverfitatem, aliam oppofitionem; hanc femper in vitio poni, ex illa fæpe dignitatem quandam nasci, ac amplitudinem, quæ neceffe eft in fimplicioribus fabulis adamuffim compofitis defiderentur.— Agnoscimus uno ore Shakefperium naturæ fcientiffimum etiam in multis fabulis, in quibus lege teneri maxime indignatus eft; adeo ut, dum vitia ejus vitare poetas penes fit peffimos, perfpicientiam ejus folertiamque affequi ne optimis quidem contigit. Poetæ igitur tali ingenio prædito fuccenfere quenBb 3 quam,

quam, aut licentiam fuam, atque a regulis criticorum declinationem objicere, vel ignorantiæ effe cenfeo, vel fastidii res potius ex veterum confuetudine, aut fua opinione quam ex veritate et natura æftimantis. Sed et ipfos nonnunquam antiquos noftrum auctores habuiffe conftat, qui non omnia femper ad legem compofuerunt. Quapropter iis locis, Academici, potiffimum immorati fumus, unde imagines et defcriptiones oriuntur, quæ profecto et dramatis et totius poetices pro anima habendæ funt. Nam fabula, fimplex illa præfertim ac antiqua, (quam vult effe animam dramatis Ariftoteles) uti recte animadvertit mea quidem fententia Drydenus, primum locum apud criticos tenere debet quoad fundamentum, non quoad dignitatem. Immo ipfa verba Ariftotelica tanquam hoc tantum fonantia Drydenus interpretatur.

In imaginibus autem effingendis illud præcipue poetis providendum notavi, ut fint veræ, aptæ, honestæ, et dramate dignæ. Imagines porro

oftendi ad animos commovendos, ultimum illum tragœdiæ finem, maxime effe idoneas; quod et exemplis quibufdam infignioribus probavi tum ex antiquorum, tum ex noftratium penu petitis. Easdem temperatæ quoque et æquabili voluptati eliciendæ natas effe inde comperimus, quod iis etiam nonnunquam fabulæ partibus, quæ eas minus admittere videntur, moratis nimirum, atque fententiofis, feliciffime

feliciffime immifceantur: cujufmodi certe artificium ante alios omnes Shakefperio laudi dari manifeftum eft.

In perfonis vero dramaticis imprimis patet novitatem, varietatem, dignitatem, oppofitionem effe adhibendam, atque hac ex parte recentiores antiquis anteponendos.—Quia et iftud quoque deberi monftravimus folitæ fabularum fimplicitati.

Quod ad mores demum dramaticos; veteres quidem facile primas tenent, fi fcripta refpiciamus, fi exemplar fcribendi, non item. Chorum profecto antiquum

Quid fit pulchrum, quid turpe, quid utile, quid non,”

palam oftendere, graviterque proponere non negamus: ea tamen arbitramur animos magis penetrare documenta, quæ ex medio nata argumento, minus veluti confulto et cogitate fabulis inferuntur. Reliqua fere omnis disciplina aperta eft et manifesta; poetica, callida magis atque obliqua; neque enim folum poetam decet et prodeffe et delectare, verum etiam tum maxime prodeffe, cum delectat.

Præterea, in natura comedia inveftiganda neque veteris normam, neque mediæ, neque novæ penitus improbandam judicavimus; fingulas potius

Bb 4

rectius

rectius poffe in unam fpeciem temperari. Eam enim optime conftitutam cenfeo comediam quæ tum in fatyricis, tum in ridiculis, tum in moratis pro re nata verfatur. Officium autem comicorum vidimus haudquaquam in medio fitum effe; neque enim naturam folum communem, atque (ut ita dicam) quotidianam intelligant oportet, fed et naturæ differentias, proclivitates, motusque animi quafi interiores tentent, perfpiciantque.

Atqui illud quod in unoquoque ingenio fuum est, propriumque, non nifi minuta ac fcrupulofa morum investigatione exquiritur. Huc itaque fpectat mira éa perfonarum varietas qua comedia debet abundare. Ad istam autem varietatem juvare constat rerum diverfitatem, et complexum fabulæ argumentum: ideoque comediam derelicta antiquorum fimplicitate tanto præftantiorem arbitror, quanto auctiorem ad nos perveniffe.

Ingenium autem vere comicum (nam ingenii nomen vim totam animi naturalem comprehendit) in iis rebus maxime cernitur quæ aut ad acute, aut ad lepide fcribendi venam pertinent. Acuminis vero ac leporis tam varia eft, tam multiplex, tam ad innumera verfatilis ratio, ut nulla fere certa et definita lege coerceatur. Illud folummodo ponere pro certo non fum veritus, omnia in comico dramate debere naturæ, veritatis, virtutis etiam et generalis decori norma quadam, ac trutina probari.

Quod

« AnkstesnisTęsti »