Puslapio vaizdai
PDF
„ePub“

moribus, ficut in cæteris omnibus quibus poetarum eft operam dare, ne contra probabilitatem peccetur, id potiffimum cavendum est.

Habetis ea denique, Academici, quæ de perfonis fupplementi quafi loco iis adjici poffe existimo quæ fuper hoc argumento alii inftituerunt; reliqua igitur omnia huc pertinentia cum ex omnibus ferme criticis quæratis oportet, tum præcipue ex Ariftotele, et Bouvio, qui hac ex parte optime et uberrime Ariftotelem interpretatur.

PRÆLECTIO DECIMA QUARTA.

HORATIANUM istud, Academici,

Aut prodeffe volunt, aut delectare poetæ ;
Aut fimul et jucunda, et idonea dicere vitæ :

utrumque poetices finem complecti, ne tirones quidem in his rebus fugit; quorum alteri, quomodo poffint tragici infervire, ex istis quæ jam pridem difceptavimus, fatis, uti fpero, colligatis: de altero autem, qui emolumentum maxime refpicit, eumque fructum qui eft ex omnibus scriptis uberrimus, nifi fparfim, et fi quando locus fortaffe poftulaverit, nihil protulimus. Sed majoris profecto ponderis in dramate effe hunc finem conftat, quam qui obiter tantum et perfunctorie debeat attingi; in quo certe colendo tum ipfius poefis tum poetarum fita eft honeftas omnis, atque apud bonos exiftimatio; ad quem infuper haud parum et judicii requiritur, et artificii, imo plus longe vulgari hominum opinione. Itaque omnia in dramate ad mores formandos fpectent, atque huic fini alter ille ferviat oportet; poetarum eft enim idcirco delectare, ut profint; faltem, ut non noceant, femper

femper providere. Quod ad mores autem informandos, alia eft prorfus apud antiquos, alia apud recentiores difciplinæ ratio, pro diverfa penitus dramatis conftitutione. Atque ex ea quidem diverfitate controverfia quædam inter criticos orta eft, quorum pars major, ut videtur, a recentioribus ftans poetis, chorum recte in defuetudinem abiiffe cenfet; (quibufcum memet fentire non inficior) nonnulli tamen antiquitatis plus æquo, me judice, ftudiofi, eum ex ipfa dramatis natura effe etiamnum contendunt, atque non folum ornamenti, verum etiam fructus et utilitatis caufa inftaurandum; per eum enim rite maxime et apte moratas fententias, et totum illud quicquid eft quod ad moderationem cupiditatum, et bonam beatamque vitam juvat affirmant in fcenis proferri. Videant autem ne iftud difertis potius verbis quam veris dicant. Etenim ut huic liti breviter operam dem meam qualemcunque dirimendæ, iftud forfan in quæftionem vocari poteft, utrum chorum, dramatis antiqui tam ipfa natura atque effentia defideraverit, quam fimplicitas tantum, imo (pace eorum dixerim qui aliter fentiunt) nonnunquam et paupertas argumentorum? Per drama autem antiquum, iftam conftitutionem ejus, et perfectionem intelligo, qua ætate Ariftotelis floruit. Quemadmodum enim in prifca et rudiori tragœdia, quæ, uti proditum est, ex cœtu hominum conftabat qui chorus appellabatur, a quo laudes cum Bacchi, tum aliorum

deorum

deorum erant decantate, hiftrio diu vel fubfidii caufa defiderabatur, qui canticum continentem fubinde interpellaret, (unum autem ob hanc ipfam causam actorem Thespin induxiffe accepimus) fic cum mutationem prorfus fubiiffet tragdæia, atque ita aucta erat et amplificata, ut vitam humanam, ac regum fortunas per tres actores exhiberet, chorus tum demum veluti tranflato munere fuo cantilenus argumento idoneis ideo præcipue fortaffis orationes fermonefque hiftrionum, quorum exigua erat copia, interrupit, ut eorum labor hoc modo fublevaretur.-Iftud certe perfpicuum eft in tanta rerum inopia chorum antiquum non modo utilem fuiffe, verum etiam neceffarium ad ipfam varietatem. Ut igitur concedamus partes eidem delegatas dramate dignas fuiffe, fatifque, ut temporibus illis, naturæ ejus confentaneas, in eo tamen verti fummam litis conftat, utrum ea omnis quæ ad mores fpectat difciplina melius poffit tradi per externas quafi et adventitias perfonas chori, quam per eas quæ dramatico negotio proprie, et fuis tanquam nominibus interfunt, Quod fi liceat affirmationibus affirmațione occurrere (quibus fere folis eorum quibufcum nunc agitur fententiam puto propugnari) nullus certe ftatuere dubitarem, fortius et melius in animos imprimi poffe moratas eas fententias quæ fubito velut, et pro re nata proferuntur, atque ex medio nafcuntur argumento, quam meditata magis ifta ac cogitata, quæ chori propria funt, documenta.

[blocks in formation]

Interea hæc ratio melius ifti fraudi honeftæ convenire videtur, qua, ficut jamdudum monuimus, feliciffime folent dramatici ad mentes hominum penetrare. Quin et iftud disciplinæ genus ad mentem Horatianam arbitror accommodatiffimum,

[ocr errors]

Quicquid præcipies, efto brevis: ut cito dicta Percipiant animi dociles, teneantque fideles. "Omne fupervacuum pleno de pectore manat.

Neque ea porro irrita facere cenfeo quæ alibi officia chori recenfens poetis præcipit in isto loco,

"Ille bonis faveatque, et concilietur amicis,

et fequentibus. Fac enim præceptum illud de brevitate modo citatum non tam ad partes chori (qui certe multus eft plerumque in laudationibus, querelis hortationibus, et fimilibus) quam reliquarum dramatis perfonarum pertinere, id tamen hic iterum notandum eft, non de chori officio, fed de ipfo choro controverfiam fufcipi. Recte certe omnia ftatuta cum ab Ariftotele tum ab Horatio veteri dramatis conftitutione non negamus; fed per novatam atque recentiorem melius poffe poetas quo velint pervenire, contendimus, et utile dulci efficacius mifcere. Atque id ipfum firmari quodammodocredimus ipfius Horatii auctoritate.

pro

Sed

« AnkstesnisTęsti »