Puslapio vaizdai
PDF
„ePub“

2. (a) Translate:

Intellego, Quirites, a vobis hanc sententiam repudiari, neque iniuria: ad quem enim legatos? ad eumne, qui pecunia publica dissipata atque effusa, per vim et contra auspicia impositis rei publicae legibus, fugata contione, obsesso senatu, ad opprimendam rem publicam Brundisio legiones arcessierit; ab eis relictus, cum latronum manu in Galliam inruperit, Brutum oppugnet, Mutinam circumsedeat?

(b) Explain the allusion in the last sentence and in Brundisio legiones arcessierit.

II. TACITUS, Histories, Book I.

1. Translate:

Quartum idus Ianuarias, foedum imbribus dfem, tonitrua et fulgura et caelestes minae ultra solitum turbaverant. Observatum id antiquitus comitiis dirimendis non terruit Galbam quo minus in castra pergeret, contemptorem talium ut fortuitorum ; seu quae fato manent, quamvis significata, non vitantur.

2. Translate :

Erat Othoni celebre convivium primoribus feminis virisque; qui trepidi, fortuitusne militum furor an dolus imperatoris, manere ac deprehendi an fugere et dispergi periculosius foret, modo constantiam simulare, modo formidine detegi, simul Othonis vultum intueri; utque evenit inclinatis ad suspicionem mentibus, cum timeret Otho, timebatur. Sed haud secus discrimine senatus quam suo territus et praefectos praetorii ad mitigandas militum iras statim miserat et abire propere omnes e convivio iussit. Tum vero passim magistratus proiectis insignibus, vitata comitum et servorum frequentia, senes feminaeque per tenebras diversa urbis itinera, rari domos, plurimi amicorum tecta et, ut cuique humillimus cliens, incertas latebras petivere. 4. (a) Suscepere duo manipulares imperium populi Romani transferendum, et transtulerunt.

To what incident does this refer?

(b) Praefecturam vigilum et praetorii et alia praemia virtutum, quia velocius erat, vitiis adeptus.

To whom do these words refer?

[blocks in formation]

AMPH. Recte, itast ut obsignavi. Sos. Quaeso quin tu istanc

iubes

pro cerrita circum'erri? AMPH. Edepol qui factost opus;

nam haec quidem edepol laruarum plenast. Quid verbis opust? THES. Em tibi pateram, éccam. ALO. Cedo mi. Age áspice huc sis nunc iam

tu qui quae facta infitiare; quem ego iam hic convincam palam. estne haec patera, qua donatu's illi? AMPH. Summe Iuppiter, quid ego video? haec east profecto patera. perii, Sosia.

Sos. Aut pol haec praestrigiatrix multo mulier maxumast

aut pateram hic inesse oportet. AMPH. Agedum, exsolve cistuJam.

Sos. Quid ego istam exsolvam? obsignatast recte.

bene:

res gestast

tu peperisti Amphitruonem alium, ego alium peperi Sosiam ; nunc si patera pateram peperit, omnes congeminavimus.

2. Write short notes on the following forms :tetuli, sirempse, oppugnassere, faxo, duint.

3. Give the meaning in this play of concinnare, quiritare, examussim, ulmorum Acheruns.

4. What may be gathered from the Amphitruo on the subject of the popularity or the unpopularity of tragedy at Rome?

5. Write brief notes on the following :-(a) Numquid vis? (b) tibi habeas res tuas.

II. VERGIL.

1. (a) Translate :

haec loca non tauri spirantes naribus ignem
invertere satis immanis dentibus hydri,
nec galeis densisque virum seges horruit hastis,
sed gravidae fruges et Bacchi Massicus umor
implevere, tenent oleae armentaque laeta.
hinc bellator equus campo sese arduus infert,
hinc albi, Clitumne, greges et maxima taurus
victima, saepe tuo perfusi flumine sacro,
Romanos ad templa deum duxere triumphos.

(b) To what does haec loca refer? To what mythological tale do the first three lines allude?

(c) Explain Bacchi massicus umor, Clitumne, ad templa deum.

2. (a) Translate:

cui mater media sese tulit obvia silva,

virginis os habitumque gerens et virginis arma,
Spartanae vel qualis equos Threissa fatigat

Harpalyce volucremque fuga praevertitur Hebrum.

namque umeris de more habilem suspenderat arcum
venatrix dederatque comam diffundere ventis,

nuda genu nodoque sinus collecta fluentis.

(b) Comment on the syntax of the last two lines of this extract.

3. (a) Translate :

insula Sicanium iuxta latus Aeoliamque
erigitur Liparem, fumantibus ardua saxis,

quam subter specus et Cyclopum exesa caminis
antra Aetnaea tonant validique incudibus ictus
auditi referunt gemitus striduntque cavernis
stricturae Chalybum et fornacibus ignis anhelat,
Volcani domus et Volcania nomine tellus.
huc tunc ignipotens caelo descendit ab alto.
ferrum exercebant vasto Cyclopes in antro,

Brontesque Steropespue et nudus membra Pyracmon. (b) Write short notes on Cyclopum caminis and Chalybes.

4. Translate :

'non haec, o Palla, dederas promissa parenti.

cautius ut saevo velles te credere Marti!

haud ignarus eram, quantum nova gloria in armis
et praedulce decus primo certamine posset.
primitiae iuvenis miserae bellique propinqui
dura rudimenta et nulli exaudita deorum

vota precesque meae ! tuque, o sanctissima coniunx,
felix morte tua neque in hunc servata dolorem!
contra ego vivendo vici mea fata, superstes
restarem ut genitor. Troum socia arma secutum
obruerent Rutuli telis! animam ipse dedissem

atque haec pompa domum me, non Pallanta referret!

5. Comment on the syntax of the following sen

tences:

(a) Mene incepto desistere victam !

(b) Nec vox hominem sonat.

(c) Iustitiaene [sc. te] prius mirer belline laborum ?

6. In what contexts do the following quotations occur?

(a) Timeo Danaos et dona ferentes.

(c) Aude, hospes, contemnere opes, et te quoque dignum Finge deo, rebusque veni non asper egenis.

(d] Fuimus Troes.

(e) Effuge et haec Turno mandata novissima perfer, Succedat pugnae Troianosque arceat urbe.

Iamque vale.

(f) Me, me, adsum qui feci; in me convertite ferrum. (g) Sic fortis Etruria crevit.

« AnkstesnisTęsti »